[117] EPISTOLA XVII. IUSTUS LIPSIUS ADRIANO VANDER-BURCH, Ultrajectum. Amor hic tuus me delectat, quem epistola tota spirat. Cui respondere mihi cum aliis rebus certum est, tum inprimis amando. Scriptiunculis nostris delectari te merito gaudeo, cum ex eo sperem nec aliis eas abjici: idque magis, quod placent tibi nec recentes. Nam CONSTANTIA sane nostra gratiam novitatis nunc perdidit. Molior; jam poene ad exitum perduxi POLITICA DOGMATA: quae Principatum formant atque etiam firmant, non improba futura, spero, apud probos. Cum edidero, videbis. Omnia jam parata & excusa, praeter NOTAS. Sed valetudo languidior saepe me tardat, aut arcet a scribendo. Quam utinam instaurare mutatione aëris & peregrinatiuncula possem paullo magis longinqua! Animus valde propendet, & videbo quid vires & res meae permittant. In Gallia res turbidae valde. Et oppida plerunque, id est, vires regni, alienarunt se a rege. Exitus in DEI manu est: sed ego video rem ire ad praesagium quod expressimus in CONSTANTIA nostra. Vale vir clarissime, & Rev. Viro D. Decano fratri tuo ex animo salutem, a me dicito item D. CANTERO Consuli, cui ante biduum respondi. Leidae. X. Kal. Iul. MDLXXXIX. |